monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XII <<<     >>> XIV

Caput XIII

1 Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem reliquerit Chaldaeorum et venerit in Mesopotamiam et habitaverit in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui vocabatur Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita narratur: "Et sumpsit Thara Abram filium suum et Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et venit in Charran et habitavit ibi."
Nusquam hic nominatus est Nachor et uxor eius Melcha.
2 Sed invenimus postea, cum servum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem filio suo Isaac, ita scriptum: "Et accepit puer decem camelos de camelis domini sui et de omnibus bonis domini sui secum, et exsurgens profectus est in Mesopotamiam in civitatem Nachor."
Isto et aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitaverat Abraham.
3 Cur ergo eum scriptura non commemoravit, quando ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitavit in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, verum etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod eos duxerit secum?
4 Cur, putamus, nisi forte quod a paterna et fraterna pietate desciverat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum et postea inde sive paenitendo sive persecutionem passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigravit? In libro enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum adversus eam bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: "Audiat dominus noster verbum de ore pueri sui, et referam tibi veritatem de populo, qui habitat iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium de ore servi tui. Haec enim progenies populi est Chaldaeorum, et antea habitaverunt Mesopotamiam, quia noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, quem cognoverunt, et proiecerunt eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam et habitaverunt ibi dies multos. Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione sua et irent in terram Chanaan, et illic habitaverunt, et cetera," quae narrat Achior Ammanites.
5 Unde manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse a Chaldaeis pro vera pietate, qua unus et verus ab eis colebatur Deus.